KISSus FMus divulgationem matutinam Latine emittit
Berlin (ots) - KISSus FMus statio radiophonica Berolinensis, ut dies festus linguarum Europae, qui erit ante diem sextum Kalendas Octobres, sollemniter celebretur, divulgationem matutinam, quae inscribitur "Perexperrectissime apud KISSum FMum cum Nora et Bastianulo" totam Latine emittet.
Pronuntiationes omnes sive ad aleas sive ad nuntios pertinent et, ut paucis dicam, omnia verba ante meridiem Latine sonabunt.
Christianus Schalt KISSi FMi procurator emissione, quae inscribitur "Perexperrectissime apud KISSum FMum", futura magnopere gavisus "Hac ratione", inquit, "linguae mortuae animam inspirare volumus. Ut moderatoribus nostris paulum subveniamus, viri quidam linguae Latinae periti, qui in Seminario Philologiae Classicae Universitatis Liberae Berolinensis litteris optimis student, nobis auxilio venient."
Nora moderatrix, quae olim in examine Latino probata est, ex libris, quibus in usum scholarum editis institutiones linguae Latinae continentur, et ex Harrio Potter Latine verso recitabit.
KISSus FMus statio radiophonica in agro Berolinensi frequentia nonaginta octo virgula octo Megahertzianae mensurae usa emittit.
Pressekontakt:
KISS FM
Michael Weiland
Pressesprecher
medienzentrum Berlin,
Grunewaldstr. 3,12165 Berlin
Fon: 030 20191162
Fax: 030 20191165

